- FORMIAE
- FORMIAEurbs Campaniae maritima, iuxta Caietam, Laestrygonum olim sedes, a Lamo quodam Lacone, ut creditur, condita. Horat. Carm. l. 3. Od. 17. Initio.Aeli vetusto nobilis ab Lamo etc.Auctore ab illo ducis originem,Qui Formiarum moenia dieiturPrinceps, et innantem MaricaeLitoribus tenuisse Lirim.Hae primum Hormiae dictae sunt, sive a frequentia, bonitatequeve τῶ ὀρμῶν, h. e. stationum, ut Festo placet, sive ἀπὸ τῆς ὁρμῆς, h.e. ab impein Laestrygonum, qui Anthropophagi fuisse dicuntur. Mart. Formiam dixisse videtur l. 10. Epigr. 30. cuius epigraphe de littore Formiano. Initio.O temperatae dulce Formiae litus.Horat. Carm. l. 1. Od. 20. sub calcem.—— Mea nec FalernaeTemperant vites, neque FormianiPocula colles.Diod. Strab. ac Aelian. Φορμὶαι, unde mendose apud Ptol. Φῶρμαι videtur, quod tamen antiquum puto fuisse mendum, cum apud Steph. legitur Φωρμανοὶ πόλις λ'ταλίας, ἐθνικὸν, τὸ αὐτό. Strab. l. 5. p. 233. Φορμίαι. Λακωνικὸν χτίϚμα ἐςίν Ο῾ρμίαι λεγόμενον πρότερον διὰ τὸ εὕορμον. Nic. Lloydius.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.